URTICA, ab URTUM

URTICA, ab URTUM
URTICA, ab URTUM
pro ustum; est enim, quod ait Macrobius, ingneoe naturoe; eiusque folia mordacia, ut ait Plinius, l. 16. c. 24. Unde illa mordax Ovidio, de Arte, l. 2. v. 417. acris Iuvenali, Sat. 11. v. 166. Et Iobi c. 30. v. 7. legimus Urticâ pungebantur Plimus quoque, l. 22. c. 13. princip. hiuc exclamat, Urticâ quid invisius esse potest? Addit tamen. At illa, proeter oleum, quod
in Aegypto ex ea sit, vel plur imis scatet remediis, quae mox subiungit. Et post haec. Condidit, inquit, laudes eius Phanias physicus, uttlissimam cibis coctam conditamque professus ect. Idem Illius pronum enascentis cibum religiosum fuisse, ait l. 21. c. 15. extr. Et urticoe genus, corticem telae faciendae bonum habens, menorat Salmsius ad Solin. p. 300. quemadmodum ex cortice lini, cannabis et byssi, texebantur olim telae et hodieque mos texi est. Quem ad usum Urtica Bohemica inprimis idonea est, ut vidimus supra, voce Cannabis. Sed et Antigonus olim pro aurea corona hederaceam, et pro sceptro dextrâ manu pungentes urticas gestasse hôcque habitu ius populis dixisse legitur, vide Car. Paschal. Coronar. l. 1. c. ult. ut de usu eius, in carne Ascertarum domanda. nil dicam: pluta hauc in rem, apud Plinium passim, cui adde Herbarioe Rei Scriptores: uti de Urtica marina, piscis genere, a cuius esu sectatores suos abstinere voluit Pythagoras, Vossium, de Orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 12. 18. et 39. urticam albam. in solorubor. in Dantae Regum insignibus, Hollatiam denotare supra diximus in Dania.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”